Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
294
Einzelbild herunterladen
 

204

P. OVIDII NASONIS

5 Nec quidquam ad nostras pervenit acerbius aures,Vt sumus in Ponto; perveniatque precor.

Ante meos oculos tanquam praesentis imagoHaeret: et exstinctum virere lingit amor.

Saepe refert animus lusus gravitate carentes:

10 Seria cum liquida saepe peracta lide.

Nulla tamen subeunt milii tempora densius illis,Quae vellem vitae summa fuisse meae,

Cum domus ingenti subito mea lapsa ruinaConcidit, in domini procubuitque caput:i5 Adfuit ille milii, cum pars me magna reliquit,JMaxime; Fortunae nec fuit ipse comes.

Illuni ego non aliter (lentem mea funera vidi,Ponendus quam si frater in igne foret.

Haesit in amplexu, consolatusque iacentem est:20 Cumque meis lacrimis miscuit usque suas.

O quoties vitae custos invisus amaraeContinuit promtas in mea fata manus!

O quoties dixit, Placabilis ira Deorum est.

Vive, nec ignosci tu tibi posse nega.

25 Vox tamen illa fuit celeberrima, Respice quantumDebeat auxilii Maximus esse tibi.

Maximus incumbet; quaque est pietate, rogabit,Ne sit ad extremum Caesaris ira tenax.

Cumque sui fratris vires adhibebit, et omnem,

5o Quo levius doleas, experietur opem.

Haec milii verba malae minuerunt taedia vitae.

Quae tu, ne fuerint, Maxime, vana, cave.

Huc quoque venturum milii se iurare solebat;

Non nisi te longae ius sibi dante viae.

35 Nam tua non alio coluit penetralia ritu,

Terrarum dominos quam colis ipse Deos.

Crede milii: multos habeas cum dignus amicos,Non fuit e multis quolibet ille minor:

Si modo nec census, nec clarum nomen avorum,4o Sed probitas magnos ingeniumque facit.