Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
291
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIB. I. EP. 7.8. 291

Noc tamen cilicium sensit magis altera nostrum.

Hic, illic, vestro sub Lare semper eram.

Quaeque tua est pietas: ut te non excolat ipsum,

Ius aliquod tecum fratris amicus habet. Go

Quid, quod, ut emeritis referenda est gratia semper,

Sic est fortunae promeruisse tuae?

Quod si permittis nobis suadere, quid optes:

Vt des, quam reddas, plura, precare Deos.

ldque facis, quantumque licet meminisse, solebas G5Ollicii caussam pluribus esse dati.

Quo libet in numero me, Messalline, repone:

Sim modo pars vestrae non aliena domus.

Et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,

Si non ferre doles, at meruisse dole. 70

xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx

EPISTOLA VIII

SEVERO.

A tibi dilecto missam Nasone salutemAccipe, pars animae magna, Severe, meae.

Neve roga, quid agam: si persequar omnia, flebis.Summa satis nostri si tibi nota mali.

Vivimus assiduis expertes pacis in armis, 5

Dura pharetrato bella movente Geta;

Deque tot expulsis sum miles in exsule solus:

Tuta, nec invideo, caetera turba iacet.

Quoque magis nostros venia dignere libellos,

Haec in procinctu carmina facta leges. 10

Stat vetus urbs, ripae vicina binominis Istri,

Moenibus et positu vix adeunda loci.

Caspius Aegypsos, de se si credimus ipsis,

Condidit; et proprio nomine dixit opus.

Hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremtis, i5Cepit, et in regem sustulit arma Getes.

T 2