290
P. OVIDII NASONIS
Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
Da veniam fasso; tu milii Caesar eris.
Nec tamen irrunipo, quo nonlicetire: satisque est,Atria si nobis non patuisse negas.
25 Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius; unoNempe salutaris,quam prius, ore minus.
Nec tuus est genitor nos inficiatus amicos,Hortator studii, caussaque, faxque, mei.
Cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,3o Et dedimus medio scripta canenda foro.
Adde quod est frater tanto tibi iunctus amore,Quantus in Atridis Tyndaridisque fuit.
Is me nec comitem nec dedignatus amicum est:
Si tamen haec illi non nocitura putas.
35 Si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor.Clausa mihi potius tota sit ista domus.
Sed neque claudenda est, et nulla potentia viresPraestandi, no quid peccet amicus, habet.
Et tamen ut cuperem, culpam quoque posse negari;4o Sic facinus nemo nescit abesse mihi.
Quod nisi delicti pars excusabilis esset;
Parva relegari poena futura fuit.
Ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia, Caesar;Stultitiam dici crimina posse mea.
45 Quaque ego permisi, quaque est res passa,pepercit;Vsus et est modice fulminis igne sui.
Nec vitam, nec opes, nec ademit posse reverti:
Si sua per vestras victa sit ira preces.
At graviter cecidi. Quid enim mirabile, si quisJo A love percussus non leve vulnus habet?
Ipse suas ut iam vires inhiberet Achilles,
Missa graves ictus Pelias hasta tulit.
Iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
Non est cur tua me ianua nosse neget.
55 Culta quidem, fateor, citra, quam debuit, illa:Sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.