Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
292
Einzelbild herunterladen
 

292

P. OVIDII NASONIS

Ille memor magni generis, virtute quod auget,Protinus innumero milite cinctus adest.

Nec prius abscessit, merita quam caede nocentum20 Se nimis ulciscens exstitit ipse nocens.

At tibi, rex aevo, detur, fortissime nostro,

Semper honorata sceptra tenere manu:

Teque, quod et praestat, quid enim tibi pleniusoptem?

Martia cum magno Caesare Iloma probet.a5 Sed memor unde abii, queror, o ineunde sodalis,Accedant nostris saeva quod arma malis.

Vt careo vobis, Stygias detrusus in oras,

Quatuor autumnos Pleias orta facit.

Nec tu credideris urbanae commoda vitae5o Quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen.

Nam modo vos animo, dulces, reminiscor, amici;

Nunc mihi cum cara coniuge nata subit:

Eque domo rursus pulchrae loca vertor ad Vrbis,Cunctaque mens oculis pervidet illa suis.

55 Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta

theatra,

Nunc subit aequata porticus omnis humo.Gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos,Stagnaque ct Euripi, Virgineusque liquor.

At, puto, sic Vrbis misero est erepta voluptas,

4o Quolibet ut saltem rure frui liceat.

Non meus amissos animus desiderat agros,Ruraque Peligno conspicienda solo:

Nec quos piniferis positos in collibus hortosSpectat Flaminiae Clodia iuncta viae :

45 Quos ego nescio cui colui; quibus ipse solebamAd sata fontanas, nec pudet, addere aquas.Sunt ibi, si vivunt, nostra quoque consita quondam,Sed non et nostra poma legenda manu.

Pro quibus amissis utinam contingere possit5o Hic saltem profugo gleba colenda mihi 1