Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
289
Einzelbild herunterladen
 

45

EX PONTO EPIST. LIB. I. EP.O. 7. 2S9

Quamvis est igitur meritis indebita nostris,

Magna tamen spes est in bonitate Dei.

Qui ne diilicilis milii sit, Graecine, precare:

Confer et in votum tu quoque verba meum.

Inque Tomitana iaceam tumulatus arena,

Si te non nobis ista vovere liquet. 5o

Nam prius incipiant turres vitare columbae,

Antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas;

Quam male se praestet veteri Graecinus amico.

Non ita sunt fatis omnia versa meis.

EPISTOLA VII.

31 E S S ALEI N O.

Litera pro verbis tibi, Messalline, salutem,

Quam legis, a saevis attulit usque Getis.

Indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,

Haec me Nasonem scribere verba latet?

Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, 5

Me tamen excepto, qui precor esse tuus?

Di procul a cunctis, qui te venerantur amantque,Huius notitiam gentis abesse velint.

Nos satis est inter glaciem Scytlucasque sagittasVivere: si vita est mortis habenda genus. io

Nos premat aut bello tellus, aut frigore coelum:Truxque Getes armis, grandine pulset hiems:

Nos habeat regio, nec pomo feta, nec uvis;

Et cuius nullum cesset ab hoste latus.

Caetera sit sospes cultorum turba tuorum; 1 5

In quibus, ut populo, pars ego parva fui.

Me miserum, si tu verbis offenderis istis:

Nosque negas ulla parte fuisse tuos!

Idque sit ut verum, mentito ignoscere debes.

Nil demit laudi gloria nostra tuae.

Ov. T. 111. T

ao