28 S
P. OVIDII NASONIS
Certe ego, cum primum potui sentire quid essoin;
Nam fuit attonito mens mihi nulla diu;lloc quoque Fortunae sensi, quod amicus abesses.Qui mihi praesidium grande futurus eras.i5 'Fecum tunc aberant aegrae solatia mentis:Magnaque pars animae consiliique mei.
At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminusunam:
Alloquioque juva pectora nostra tuo.
Quae, non mendaci si quidquam credis amico,
20 Stulta magis dici, quam scelerata, decet.
Nec leve, nec tutum, peccati quae sit origo,Scribere: tractari vulnera nostra timent.Qualicunque modo mihi sint ea facta, rogareDesine. Non agites, si qua coire velis,a r j Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa, vocan-dum est.
Omnis an in magnos culpa Deos, scelus est?•Spes igitur menti poenae, Graecine, levandaeNon est ex toto nulla relicta meae,llaec Dea, cum fugerent sceleratas numina terras,3o In Dis invisa sola remansit humo.
Haec facit, utrivat vinctus quoque compede fossor,Liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit, ut, videat cum terras undique nullas,Naufragus in mediis brachia iactet aquis.
55 Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit;Nec spes huic vena deliciente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem:
Atque aliquis pendens in cruce vota facit.
Haec Dea quam multos laqueo sua colla ligantes4o Non est proposita passa perire nece!
Ale quoque conantem gladio linire doloremArcuit, iniecta continuitque manu.
Quidque facis! lacrimis opus est,non sanguine,dixit:Saepe per has flecti Principis ira solet.