Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
285
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIB. I. EP, 5. 285

EPISTOLA V.

ai axi ai o.

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,

Yt sua verba legas, Maxime, Naso rogat.

In quibus ingenium desiste requirere nostrum,

Nescius exsilii ne videare mei.

Cernis, ut ignarum corrumpant otia corpus: 5

Vt capiant vitium, ni moveantur, aquae.

Et mihi, si quis erat, ducendi carminis ususDeficit; estque minor tactus inerte situ,llaec quoque, quae legitis, si quid mihi, Maxime,credis;

Scribimus invita vixque coacta manu. io

Non libet in tales animum contendere curas,

Nec venit ad duros Musa vocata Getas.

Yt tamen ipse vides, luctor deducere versum.

Sed non lit fato mollior ille meo.

Cunt relego, scripsisse pudet: quia plurima cerno, i5Me quoque, qui feci, iudice digna lini.

Nec tamen emendo: labor hic quam scribere maior.

Mensque pati durum sustinet aegra nihil.

Scilicet incipiam lima mordacius uti,lit sub iudicium singula verba vocem ? 20

Torquet enim Fortuna parum, nisi Nilus in HebrumConfluat? et frondes Alpibus addat Athos?Parcendum est animo miserabile vulnus habenti.

Subducant oneri colla perusta boves.

At, puto, fructus adest, iustissima caussa laborum: 25Et sata cum multo foenore reddit ager.

Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullumProfuit, atque utinam non nocuisset! opus.

Cur igitur scribam miraris? miror et ipse;

Et mecum quaero saepe, quid inde feram. ' 5o