286 P. OVIDII NASONIS
An populas vere sanos negat esse poetas;
Sumque lidcs huius maxima vocis ego?
Qui, sterili toties cum sim deceptus ab arvo,Damnosa persto condere semen humo.
55 Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum ;Tempus et assueta ponere in arte iin ftt.
Saucius eiurat pugnam gladiator, et idemImmemor antiqui vulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis;
4o Et ducitremos, qua modo navit aqua.
Sic ego constanter studium non utile carpo ;
Et repeto, nollem quas coluisse, Deas.
Quid potius faciam? non sum, qui segnia ducamOtia. Mors nobis tempus habetur iners.
45 Nec iuvat in lucem nimio marcescere vino:
Nec tenet incertas alea blanda manus.
Cum dedimus somno, quas corpus postulat, horas,Quo ponam vigilans tempora longa modo?Moris an oblitus patrii contendere discam5o Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
Hoc quoque me studium prohibentrassumerevires;
Mensque magis gracili corpore nostra valet.Cum bene quaesieris, quid agam; magis utile nil estArtibus his, quae nil utilitatis habent.
55 Consequor ex illis casus oblivia nostri.
llanc satis est messem si mea reddit humus.Gloria vos acuat,-vos, ut recitata probenturCarmina, Pieriis invigilate choris.
Quod venit ex facili, satis est componere nobis.Go Et nimis intenti caussa laboris abest.
Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
An verear, ne non approbet illa Getes?Forsitan audacter faciam, sed glorior, IstrumIngenio nullum maius habere meo.
G5 Hoc, ubi vivendum, satis est si consequor arvo,Inter inhumanos esse poeta Getas.