284
P. OVIDII NASONIS
Ille est in Pontum, Pelia mittente, profectus,
Qui vix Thessaliae fine timendus erat.
Caesaris ira mihi nocuit; quem Solis ab ortu?o Solis ad occasus utraque terra tremit.
lunctiorllaemonia est Ponto, quam Roma, sinistro:Et brevius, quam nos, illo peregit iter.
Ille habuit comites primos telluris Achivae:
At nostram cuncti destituere fugam.
55 Nos fragili vastum ligno sulcavimus aequor:Quae tulit Aesoniden, firma carina fuit.
Nec Tiphys mihi rector erat: nec Agenore natusQuas sequerer, docuit, quas fugeremque vias,
Illum tutata est cum Pallade regia luno:
4o Defendere meum numina nulla caput.
Illum furtivae iurerc Cupidinis artes;
Quas a me vellem non didicisset Amor.
Ille domum rediit: nos his moriemur in arvis,Perstiterit laesi si gravis ira Dei.
45 Durius est igitur nostrum, fidissima coniux,Illo, quod subiit Aesone natus, onus.
Te quoque, quam iuvenem discedens Vrbe reliqui,Credibile est nostris insenuisse malis.
O ego, Dt faciant, talem te cernere possim,
5o Caraque mutatis oscula ferre genis;
Amplectique meis corpus non pingue lacertis,Et, Gracile hoc fecit, dicere, cura mei:
Et narrare meos llcnti flens ipse labores;Sperato nunquam colloquioque frui:
55 Turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,Dis veris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam, lenito Principe, materQuamprimum roseo provocet ore diem!