Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
282
Einzelbild herunterladen
 

282 P. OVIDII NASONIS

Hostis adest dextra laevaque a parte timendus;

Vicinoque metu terret utrumque latus.

Altera Bistonias pars est sensura sarissas,

Go Altera Sarmatica spicula missa manu.

I nunc, et veterum nobis exempla virorum,

Qui forti casum mente tulere, refer.

Et grave magnanimi robur mirare Rutili,

Non usi reditus conditione dati.

05 Smyrna virum tenuit, non Pontus ethostica tellus;Paene minus nullo Smyrna petenda loco.

Non doluit patria'Cynicus procul esse Sinopeus:Legit enim sedes, Attica terra, tuas.

Arma Neoclides qui Persica contudit armis,

70 Argolica primam sensit in urbe fugam.

Falsus Aristides patria Lacedaemona fugit:

Inter quas dubium , quae prior esset, erat.Caede puer facta Patroclus Opunta relinquit,Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.75 Exui ab Haemonia Pircnida cessit ad undam,

Quo duce trabs Colchas sacra cucurrit aquas.Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,Poneret ut muros in meliore loco.

Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus;

80 Et Teucrum, Veneri grata, recepit humus.Quid referam veteres Romanae gentis, apud quosExsulibus tellus ultima Tibur erat?

Persequar ut cunctos; nulli datus omnibus aevisTam procul a patria est, horridiorve locus.

85 [Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti,

Qui facit ex dictis non ita multa tuis.]

Nec tamen inlicior, si possint nostra coireVulnera, praeceptis posse coire tuis.

Sed vereor, ne me frustra servare labores;

90 Neu iuver admota perditus aeger ope.

Nec loquor haec; quia sit maior prudentia nobis;Sed sim, quam medico, notior ipse mihi.