Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
281
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EPIST. LIB. I. EP. 3. 2SI

Afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas;

Sanabit nulla vulnera cordis ope.

Tollere nodosam nescit medicina podagram,

Nec formidatis auxiliatur aquis.

Cura quoque interdum nulla medicabilis arte; a5Aut, ut sit, longa est extenuanda mora.

Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,Sumtaque sunt nobi3 pectoris arma tui;

Rursus amor patriae, ratione valentior omni,

Quod tua texuerunt scripta, retexit opus. 3o

Sive pium vis hoc, sive hoc muliebre vocari;

Confiteor misero molle cor esse milii.

Non dubia est Ithaci prudentia: sed tamen optatFumum de patriis posse videre focis.

Nescio qua natale solum dulcedine captos 35

Ducit, et immemores non sinit esse sui.

Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?

IIuc tamen ex illa barbarus urbe fugit.

Cum bene sit clausae cavea Pandione natae;

Nititur in silvas illa redire suas. 4o

Assuetos tauri saltus, assueta leoues,

Nec feritas illos impedit, antra petunt.

Tu tamen exsilii morsus e pectore nostroFomentis speras cedere posse tuis.

Effice, vos ipsi ne tam mihi sitis amandi, 45

Talibus ut levius sit caruis.se malum.

At, puto, qua fueram genitus, tellure carenti,

In tamen humano contigit esse loco.

Orbis in extremi iaceo desertus arenis:

Fert ubi perpetuas obruta terra nives. 5o

Non ager hic pomum, non dulces educat uvas:

Non salices ripa, robora monte virent.

Neve fretum terra laudes magis; aequora semperVentorum rabie, solibus orba, tument.

Quocunque adspicias, campi cultore carentes, 55Vastaque, quae nemo vindicet, arva iacent.