Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
280
Einzelbild herunterladen
 

2S0

P. OVIDII NASONIS

i45 Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos.Proxima pars vitae transilienda meae.

Sed de me ut sileam, coniuxmea sarcina, vestra est.

Non potes hanc salva dissimulare fide.

Confugit haec ad vos: vestras amplectitur aras.i5o lurc venit cultos ad sibi quisque Deos.

Flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,llusta sui liant ut propiora viri.

xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx

EPISTOLA III.

H V P I N O.

J1 anc tibi Naso tuus mittit, llufine, salutem;

Qui miser est, ulli si suus esse potest.Reddita confusae nuper solatia mentiAuxilium nostris spemque tulere malis.

5 Vtque Machaoniis Poeantius artibus herosLenito medicam vulnere sensit opem:

Sic ego mente iacens, et acerbo saucius ictu,Admonitu coepi fortior esse tuo.

Et iam deficiens sic ad tua verba revixi,jo Vt solet infuso vena redire mero.

Non tamen exhibuit tantas facundia vires,

Vt mea sint dictis pectora sana tuis.

Vt multum nostrae demas de gurgite curae;Non minus exhausto, quod superabit, erit.i5 Tempore ducetur longo fortasse cicatrix.Horrent admotas vulnera cruda manus.

Non est in medico semper, relevetur ut aeger.Interdum docta plus valet arte malum.Cernis, ut e molli sanguis pulmone remissusao Ad Stygias certo limite ducat aquas.