Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
279
Einzelbild herunterladen
 

EX PONTO EP1ST. LIU. I. EP. 2. 279

Denique, si moriar, subeant pacatius arvumOssa, nec a Scythica nostra premantur humo, noNec male compositos, ut scilicet exule dignum,Bistonii cineres ungula pulset equi.

Et ne, si superest aliquid post funera sensus,

Terreat hic manes Sarmatis umbra meos.

Caesaris haec animum poterant audita movere, 1 15Maxime; movissent si tamen ante tuum.

Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,Auxilio trepidis quae solet esse reis:

Assuetaque tibi doctae dulcedine linguaeAequandi Superis pectora flecte viri. 120

Non tibi Theromedon, crudusve rogabitur Atreus;

Quique suis homines pabula fecit equis:

Sed piger ad poenas Princeps, ad praemia velox:Quique dolet, quoties cogitur esso ferox.

Qui vincit semper, victis ut parcere posset; 125

Clausit et aeterna civica bella sera.

Multa metu poenae, poena qui pauca coercet;

Et iacit invita fulmina rara manu.

Ergo tam placidas orator missus ad aures,

Vt propior patriae sit fuga nostra, roga. i3o

Ille ego sum, qui te colui; quem festa solebatInter convivas mensa videre tuos.

Ille ego, qui dixi vestros Ilymenaeon ad ignes;

Et cecini fausto carmina digna toro.

Cuius te solitum memini laudare libellos, i35

Exceptis, domino qui nocuere suo.

Cui tua nonnunquam miranti scripta legebas.

Ille ego, de vestra cui data nupta domo.

Hanc probat, et primo dilectam semper ah aevoEst inter comites Marcia censa suas; 1 lo

Inque suis habuit matertera Caesaris ante :

Quarum iudicio si qua probata, proba est.

Ipsa sua melior fama, laudantibus istis,

Claudia divina non eguisset ope.