278
I\ OVIDII NASONIS
j5 Magna tenent illud rerum molimina numen:
Haec est coelesti pectore cura minor.
Nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae,Quaerere, finitimo vix loca nota Getae.
Aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres,80 Cultaque Oresteae Taurica terra Deae :
Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Ister,Dura meant celeri terga per amnis equo.Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curant,Roma; nec Ausonii militis arma timent.
85 Dant animos arcus illis, plenaeque pharetrae;Quamque libet longis cursibus aptus equus;Quodque sitim didicere diu tolerare famemque;
Quodque sequens nullas hostis habebit aquas.Ira Dei mitis non me misisset in istam,
90 Si satis haec illi nota fuisset, humum.
Nec me, nec quemquam Romanumgaudet ab hoste,Meque minus, vitam cui dedit ipse, premi.Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu.
Nil opus est ullis in mea fata Getis.q5 Sed neque, cur morerer, quidquam mihi comperit
actum:
Nec minus infestus, quam fuit, esse potest.
Tum quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi,Paene etiam merito parcior ira meo.
Di faciant igitur, quorum mitissimus ipse est,ioo Alma nihil maius Caesare terra ferat.
Vtque diu sub eo sit publica sarcina rerum;
1‘erque manus huius tradita gentis eat.
At tu tam placido, quam nos quoque sensimusillum,
Iudice pro lacrimis ora resolve meis.io5 Non petito ut bene sit, sed uti male tutius; utqueExsilium saevo distet ab hoste meum.
Quamque dedere mihi praesentia numina vitam,Non adimat stricto squalidus ense Getes.