EX PONTO EPIST. LI15. 1. EP. 2. 277
Sic inconsumtum Tityi semperque renascerisNon perit, ut possit saepe perire, iecur.
At puto, eum requies meilicinaque publica curaeSomnus adest, solitis nox venit orba malis.Somnia me terrent, veros imitantia casus,
Et vigilant sensus in mea damna mei.
Aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas:
Aut dare captivas ad fera vincla manus.
Aut ubi decipior melioris imagine somni,
Adspicio patriae tecta relicta meae.
Et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
Et modo eum cara coniuge, multa loquor.
Sic, ubi percepta est brevis et non vera vo-luptas,
Peior ab admonitu lit status iste boni.
Sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
Sive pruinosi Noctis aguntur equi;
Sic mea perpetuis liquebunt pectora curis,Ignibus admotis ut nova cera solet.
Saepe precor mortem, mortem quoque deprecoridem;
Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.
Cum subit, Augusti quae sit clementia, credoMollia naufragiis littora posse dari.
Cum video, quam sint mea fata tenacia, frangor;
Spesque levis magno victa timore cadit.
Nec tamen ulterius quidquam sperove prcc-orve,Qani male mutato posse carere loco.
Aut hoc, aut nihil est, pro me tentare modesteGratia quod salvo vestra pudore queat.
Suscipe, Komanae facundia, Maxime, linguae,Dillicilis caussae mite patrocinium.
Est mala; confiteor: sed te bona fiet agente.
Lenia pro misera fac modo verba fuga.
Nescit enim Caesar, quamvis Deus omnia norit,Yltimus hic qua sit conditione locus.