Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
276
Einzelbild herunterladen
 

27 ii

1>. OVIDII NASONIS

5 Forsitan haec a quo mittatur epistola quaeras;Quique loquar teeum, certior esse velis,lleu mihi! quid faciam f vereor, ne nomine lectoDurus, et aversa cactera mente legas.

Viderit haec si quis; tibi me scripsisse fateriio Audebo, et propriis ingemuisse malis.

Viderit; aiulebu tibi me scripsisse fateri,

[Atque modum culpae notilicare meae.]

Qui, eum me poena dignum graviore fuisseConfitear; possum vix graviora pati.i5 Hostibus in mediis interque pericula versor:Tanquam cum patria pax sit ademta milii:

Qui, mortis saevo geminent ut vulnere caussas,Omnia vipereo spicula 1'elle linunt.

His eques instructus perterrita moenia lustrat,

20 More lupi clausas circueuntis oves.

At semel intentus nervo levis arcus equinoVincula semper habens irresoluta manet.

Tecta rigent lixis veluti vallata sagittis,

Portaque vix firma submovet arma sera.

25 Adde loci faciem, nec fronde, nec arbore laeti;Iit quod iners hiemi continuatur hiems.

Hic me pugnantem cum frigore, cumque sagittis,Cumque meo fato, quarta fatigat hiems.

Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis5o Et similis morti pectora torpor habet.

Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,

Quae posuit sensum, saxea facta, mali!

Vos quoque felices, quarum clamantia fratremCortice velavit populus ora novo.

55 Ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:Ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.

Ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,Amittat vires ipsa Medusa suas.

Vivimus, ut sensu nunquam eareamus amaro:

4o Et gravior longa iit mea poena mora.