EX PONTO EP1ST. LI15. 1. EP. 1.2. 275
Saepe levant poenas, ereptaque lumina reddunt;
Cum bene peccati poenituisse vident.
Poenitet o, si quid miserorum creditur ulli,1’oenitet, et facto torqueor ipse meo!
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori:Estqiie pati poenas, quam meruisse, minus.
Vt mihi Di faveant, quibus est manifestior ipse;
Poena potest demi, culpa perennis erit.
Mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exsul!
Ne non peccarim, mors quoque non faciet.
Nil igitur mirum, si mens milii tabida factaDe nive manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta vitiata teredine navis:
Aequorei scopulos ut cavat unda salis:
Roditur ut scabra positum rubigine ferrum:Conditus ut tineae carpitur ore liber:
Sic mea perpetuos curarum pectora-morsus,
Fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec prius hi mentem stimuli, quam vita, relinquent:Quique dolet citius, quam dolor, ipse cadet.Hoc mihi-siSuperi, quorumsumUSomnia,credent;
Forsitan exigua dignus habebor ope;
Inque locum .Scythico vacuum mutabor ab arcu.Plus isto, duri, si precor, oris ero.
EPISTOLA II.
MAXIMO.
IMaxime, qui tanti mensuram nominis imples,Et geminas animi nobilitate genus;
Qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,Non omnes Fabios abstulit una dies;
S 3