274 P. OVIDII NASONIS
Quidquid id est, adiunge meis. Nihil impedit ortosExsule, servatis legibus, Vrbe frui.
Quod metuas non est. Antoni scripta leguntur:Doctus et in promtu scrinia Erutus habet.a5 Nec me nominibus furiosus confero tantis.
Saeva Deos contra non tamen arma tuli.Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
Non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me; laudes admitte Deorum :
3o Et carmen demto nomine sume meum.
Adiuvat in bello pacatae ramus olivae:
Proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae cervix subiecta parenti,
Dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
35 Fert liber Aeneaden: et non iter omne patebit?
At patriae pater hic; ipsius ille fuit.
Ecquid ita est audax, ut.limine cogat abirelactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante Deum Matrem cornu tibicen adunco4o Cum canit; exiguae quis stipis aera neget?Scimus ab imperio lieri nil tale Dianae:
Vnde tamen vivat vaticinato)' habet.
Ipsa movent animos Superorum numina nostros;Turpe nec est tali credulitate capi.
45 En ego pro sistro, 1’hrygiique foramine buxi,Gentis Iuleae nomina sancta fero.
Vaticinor moneoque; locum date sacra ferenti:Non mihi, sed magno poscitur ille Deo.
Nec, quia vel merui, vel sensi Principis iram,
5o A nobis ipsum nolle putate coli.
Vidi ego linigerae numen violasse fatentcmIsidis, Isiacos ante sedere focos.
Alter, ob huic similem privatus lumine culpam,Clamabat media se meruisse via.
55 Talia coelestes fieri praeconia gaudent;
Vt, sua quid valeant numina, teste probent.