Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
269
Einzelbild herunterladen
 

TRISTI VM LIR. V. EL. 13. 14 2tYJ

Accipe, quo sempcr finitur epistola verbo,

Aque meis distent ut tua fata; Vale!

ELEGIA XIV.

Quanta tibi dederint nostri monumenta libelli,

0 mihi me coniux carior, ipsa vides.

Detrahat auctori multum Fortuna licebit;

Tu tamen ingenio clara ferere meo:

Dumque legar, mecum pariter tua fama legetur:

! Nec potes in nioestos omnis abire rogos:

Cumque viri casu possis miseranda videri;

Invenies aliquas, quae, quod es, esse velint:Quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,Felicem dicant, invideantque tibi.

Xon ego divitias dando tibi plura dedissem.

Xil feret ad manes divitis umbra suos.

Perpetui fructum donavi nominis: idqueQuo dare nil potui rnunerc maius, habes.

Adde, quod, ut rerum sola es tutela mearum.

Ad te non parvi venit honoris onus.

Quod nunquam vox est de te mea muta, tuiqueludiciis debes esse superba viri.

Quae ne quis possit temeraria dicere, persta:

Et pariter serva meque piamque fidem.

Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,Et laudem probitas irreprehensa tulit.

Far eadem nostra nunc est sibi facta ruina.

Conspicuum virtus hic tua ponat opus.

Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, re-motum est;

Et nihil, ofncio, nupta, quod obstet, habet.