Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
270
Einzelbild herunterladen
 

270 P. OV. NAS. TRIST. LIB. V. EL. 1-1.

Cum Deus intonuit, non se subducere nimbo,

Id demum pietas, id socialis amor.

Rara quidem virtus, quam non Fortuna gubernet;3o Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede.

>Si qua tamen pretii sibi merces ipsa petiti,lnque parum laetis ardua rebus adest;

Vt tempus numeres, per saecula nulla tacetur,

Et loca mirantur, qua patet orbis iter.

35 Adspicis, ut longo maneat laudabilis aevoNomen inexstinctum, Penelopea fides?

Cernis, ut Admeti cantetur, ut Hectoris uxor,Ausaque in accen3os Iphias ire rogos?

Vt vivat fama coniux Phylaceia, cuius4o Iliacam celeri vir pede pressit humum ?

Nil opus est leto pro me, sed amore lideque.

Non ex dillicili fama petenda tibi est.

Nec te credideris, quia non facis, ista moneri.Vela damus, quamvis remige puppis eat.

45 Qui monet, ut facias, quod iam facis; illemo-nemloLaudat, et hortatu comprobat acta suo.