Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
268
Einzelbild herunterladen
 

268

P. OVIDII NASONIS

ELEGIA XIII.

Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem:Mittere rem si quis, qua caret ipse, potest.

Aeger enim traxi contagia corpore mentis,Libera tormento pars mihi ne qua vacet;

5 Perque dies multos lateris cruciatibus uror, iEt quod non modico frigore laesit hiems.

Si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:Quippe mea est humeris fulta ruina tuis.

Qui mihi cum dederis ingentia pignora, cumque

10 Per numeros omnes hoc tueare caput;

Quod tua me raro solatur epistola, peccas:H.emque piam praestas, et mihi verba riegas.

Hoc precor emenda; quod si correxeris unum,Nullus in egregio corpore naevus erit.

3 5 Pluribus accusem; fieri nisi possit, ut ad meLitera non veniat; missa sit illa tamen.

Di faciant, ut sit temeraria nostra querela;Teque putem falso non meminisse mei.

Quod precor, esse liquet. Neque enim mutabilerobur

20 Credere me fas est pectoris esse tui.

Cana prius gelido desint absinthia Ponto,

Et careat dulci Trinacris Hybla thymo;

Immemorem quam te quisquam convincat amici.Non ita sunt fati stamina nigra mei.

25 Tu tamen, ut falsae possis quoque pellere culpae. Crimina, quod non es, ne videare, cave:

Vtque solebamus consumere longa loquendoTempora, sermonem deficiente die;

Sic ferat ac referat tacitas nunc litera voces;

3o Et peragant linguae charta manusque vices;

Quod fore ne nimium videar dididere, sitqueVersibus hic paucis admonuisse satis;