207
TUISTIVM L1I1. V. EL. 12.
Denique non parvas animo dat gloria vires;
Et fecunda facit pectora laudis amor.
Nominis et famae quondam fulgore trahebar,
Dum tulit'antennas aura secunda meas. 4o
Non adeo est bene nunc, ut sit milii gloria curae:
Si liceat, nulli cognitus esse velim.
An, quia cesserunt primo bene carmina, suadesScribere, successus ut sequar ipse meos?face, novem, vestra liceat dixisse, Sorores; 4.1
Vos estis nostrae maxima caussa fugae.
Vtquc dedit iustas tauri fabricator aeni,
Sic ego do poenas artibus ipse meis.
Nilmihi debuerat cum versibus amplius esse;
Sed fugerem merito naufragus omne fretum. 5oAt, puto, si demens studium fatale retentem,llic milii praebebit carminis arma locus.
Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,Verbaque signilicent quid inea,norit, adest.
Omnia barbariae loca sunt, vocisque ferinae, 5.S
Omnia sunt Getici plena timore soni.
■Ipse milii videor iam dedidicisse Latine:
Iam didici Getice Sarmaticeque loqui.
Nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneriA componendo carmine INIusa potest. fio
Scribimus, et scriptos absumimus igne libellos.
Exitus est studii parva favilla mei.
Nec possum, et cupio non ullos ducere versus.
Ponitur idcirco noster in igne labor.
Nec nisi pars casu flammis erepta, dolore 05
Ad vos ingenii pervenit ulla mei.
Sic utinam, quae nil metuentem tale magistrumPerdidit, in cineres Ars mea versa foret.