200 1>. OVIDII NASONIS
Difficile est, quod, amice, mones: quia carminalaetum
Sunt opus, et pacem mentis liabere volunt.
5 Nostra per adversas agitur Fortuna procellas:Sorte nec ulla mea tristior esse potest.
Exigis, ut Priamus natorum funere ludat,
Et Niobe festos ducat ut orba clioros.
Luctibus, an studio videor debere teneri,
10 Solus in extremos iussus abire Getas i
Des licet hic valido pectus mibi robore fultum,Fama refert Anyti quale fuisse reo;
Fracta cadet tantae sapientia mole ruinae.
Plus valet humanis viribus ira Dei.i5 Ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullumScribere in boc casu sustinuisset opus.
Vt patriae veniant, veniant oblivia vestri;
Omnis ut admissi sensus abesse queat;
At timor officio fungi vetat ipse quieto.
20 Cinctus ab innumero me tenet hoste locus.Adde, quod ingenium longa rubigine laesumTorpet, et est multo, quam fuit ante, minus.Fertilis, assiduo si non renovetur aratro,
Nil, nisi cum spinis gramen, habebit ager.
25 Tempore qui longo steterit, male curret, et interCarceribus missos ultimus ibit equos.
Vertitur in teneram cariem, rimisque dehiscit,
Si qua diu solitis cymba vacavit aquis.
Me quoque despero, fuerim cum parvus et ante,
5o Illi, qui fueram, posse redire parem.
Contudit ingenium patientia longa laborum:
Et pars antiqui magna vigoris abest.
Saepe tamen nobis, ut nunc quoque, sumta ta-bella est;
Inque suos volui cogere verba pedes:
55 Carmina scripta mibi sunt nulla, aut qualia cernis;Digna sui domini tempore, digna loco.