TRISTIVM LIR. V. EL. 11. 12. 205
Indolui; non tam mea quod lortuna male audit.
Qui iam consuevi fortiter esse miser;
Quam quia, cui minime vellem, sim caussa pudoris; 5Teque rear nostris erubuisse malis.
Perfer, et obdura: multo graviora tulisti,
Cum me surripuit Principis ira tibi.
Fallitur iste tamen, quo iudice nominor exsul.
Mollior est culpam poena secuta meam. io
Maxima poenamihi est,ipsum offendisse: priusqueVenisset mallem funeris hora mihi.
Quassa tamen nostra est, non fracta, nec obruta' puppis:
Vtque caret portu; sic tamen exstat aquis.
Nec vitam, ncc opes, nec ius mihi civis ademit; :5Quae merui vitio perdere cuncta meo.
Sed quia peccato facinus non adfuit illi,
Nil nisi me patriis iussit abesse focis.
Vtque aliis, numerum quorum comprenderc non est,Caesareum numen, sic mihi, mite fuit. 20
Ipse relegati, non exsulis, utitur in meNomine: tuta suo iudice caussa mea est.
Iure igitur laudes, Caesar, pro parte viriliCarmina nostra tuas qualiacunque canunt.
Iure Deos, ut adhuc coeli tibi limina claudant, 25Teque velint sine se, comprecor, esse Deum.
Optat idem populus. Sed utin mare flumina vastum,
Sic solet exiguae currere i'irus aquae.
At tu fortunam, cuius vocor exsul ab ore,
Nomine mendaci parce gravare meam. 00
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxr.xxxxxxxxxxxxxxxxxxx
ELEGIA XII.
ocribis ut oblectem studio lacrimabile tempus,Ne pereant turpi pectora nostra situ.