204
P. OVIDII NASONIS
25 Sub galea pastor innetis pice cantat avenis;Proque lupo pavidae bella verentur oves.
Vix ope castelli deleinlimur: et tamen intusMista facit Graiis barbara turba metum.Quippe simul nobis habitat discrimine nullo5o Harbarus; et tecti plus quoque parte tenet.Quos ut non timeas, possis odisse videndoPellibus et longa tempora tecta coma.
Hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,Pro patrio cultu Persica bracca tegit.
35 Exercent illi sociae commercia linguae.
Per gestum res est signilicanda mihi.
Ilarbarus hic ego sum; quia non intelligor ulli:
Et rident stolidi verba Latina Getae;
Meque palam de me tuto mala saepe loquuntur:4o Forsitan obiiciunt exsiliumque mihi:
Vtque lit, in me aliquid, si quid dicentibus illisAbnuerim quoties aunuerimque, putant.
Adde, quod iniustum rigido ius dicitur ense:Dantur et in medio vulnera saepe foro.
45 O duram Lachesin, quae tam grave sidus habentiFila dedit vitae non breviora meae!
Quod patriae vultu, v estroque caremus amici;
Quodque hic in Scythicis linibus esse queror;Vtraque poena gravis; merui tamen Vrbe carere;5o Non merui tali forsitan esse loco.
M Quid loquor, ah! demens? ipsam quoque perderevitam
Caesaris offenso numine dignus eram.
ELEGIA XI.
-tuod te nescio quis per iurgia dixerit esseExsulis uxorem, litera questa tua est.