Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

203

T1USTIVM L115. V. EL. 9. 10.

Nc tamen officio memoris laedaris amici,

Parebo iussis, parce timere, tuis.

At non parerem, nisi si meminisse putares. 55

Hoc quod non prohibet vox tua; gratus ero.Dumque, quod o breve sit! lumen solare videbo;Serviet officio spiritus iste tuo.

ELEO IA X.

Vt sumus in Ponto, ter frigore constitit Ister:

Facta est Euxini dura ter unda maris.

At milii iam videor patria procul esse tot annis,Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.

Stare putes; adeo procedunt tempora tarde: 5

Et peragit lentis passibus annus iter.

Nec milii solstitium quidquam de noctibus aufert:Efficit angustos nec milii bruma dies.

Scilicet in nobis rerum natura novata est;

Cumque meis curis omnia longa facit. io

Num peragunt solitos communia tempora motus,Suntque magis vitae tempora dura meae?

Quem tenet Euxini mendax cognomine littus,

Et Scythici vere terra sinistra freti.

Innumerae circa gentes fera bella minantur; 1 5

Quae sibi non rapto vivere turpe putant.

Nil extra tutum est: tumulus defenditur aegreMoenibus exiguis, ingenioque loci.

Cum minime credas, ut aves, densissimus hostisAdvolat, et praedam vix bene visus agit. 20

Saepe intra muros clausis venientia portisPer medias legimus noxia tela vias.

Est igitur rarus, qui rus colere audeat: isqueHac arat infelix, hac tenet arma manu.