P. OVIDII NASONIS
202
ELEGIA IX.
0 tua si sineres in nostris nomina poni
Carminibus; positus quam mihi saepe fores!
Te solum meriti canerem memor; inque libellisCrevisset sine te pagina nulla meis.
5 Quid tibi deberem, tota sciretur in Yrbc:
Exsul in amissa si tamen Yrbe legor.
Te praesens mitem, te nosset serior aetas:
Scripta vetustatem si modo nostra ferent.
Nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:io Hic tibi servato vate maneret honor.
Caesaris est primum munus, quod ducimus auras:Gratia post magnos est tibi habenda Deos.
Ille dedit vitam ; tu, quam dedit ille, tueris:
Et facis accepto munere posse frui.i5 Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros,Pars etiam credi pertimuisse v elit,
Naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto,Nec dederit nanti per freta saeva manum ;
Seminecem Stygia revocasti solus ab unda,ao Hoc quoque, quod memores possumus esse,tuum est.
Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos:Non potuit votum plenius esse meum.
llaec meus argutis, si tu paterere, libellisPoneret in multa luce videnda labor.
■i5 Se quoque nunc, quamvis estiussa quiescere,quin teNominet invitum, vix mea Musa tenet.
Ytque canem pavidae nactum vestigia cervaeLuctantem frustra copula dura tenet;
Ytque fores nondum reserati carceris acer5o Nunc pede, nunc ipsa fronte, lacessit equus;
Sic mea, lege data vincta atque inclusa, ThaliaPer titulum vetiti nominis ire cupit.