TRISTIVM L1B. V. EE. S. 2G1
Quae tibi res animos in me facit, improbe? curveCasibus insultas, quos potes ipse pati?
Nec mala te reddunt mitem placidumve iaccnti 5Nostra, quibus possint illacrimare ferae?
Nec metuis dubio Fortunae stantis in orbeNumen, et exosae verba superba Deae?
Exiget, ah! dignas ultrix Rhamnusia poenas!
Imposito calcas quid mea fata pede ? 10
Vidi ego naufragiumque, virosetinaequoremergi:
Et, Nunquam, dixi, iustior unda fuit.
Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
Nunc mendicato pascitur ipse cibo.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat, i5
Et manet in nullo certa tenaxque loco.
Sed modo laeta manet, vultus modo sumitacerbos;
Et tantum constans in levitate sua est.
Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus;
Flammaque de stipula nostra brevisque fuit. 20Neve tamen tota capias fera gaudia mente;
Non est placandi spes mihi nulla Dei.
Vel quia peccavi citra scelus; utque pudoreNon caret, invidia sic mea culpa caret:
Vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu, a5
Illo, cui paret, mitius orbis habet.
Scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
Molle cor ad timidas sic habet ille preces.Exemploque Deum, quibus accessurus et ipse est,[Cum poenae venia plura roganda petam.] 5o
Si numeres anno Soles et nubila toto,
Invenies nitidum saepius isse diem.
Ergo, ne nostra nimium lactere ruina,
Restitui quondam me quoque posse puta.
Posse puta fieri, lenito Principe, vultus 55
Vt videas media tristis in Vrbe meos:
Vtquc ego te videam caussa graviore fugatum.
Haec sunt a primis proxima vota mihi.