Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
260
Einzelbild herunterladen
 

2G0

P. OVIDII NASONIS

Quid potius faciam desertis solus in oris,

Quamve malis aliam quaerere coner opem?

Sive locum specto; locus est inamabilis; et quoEsse nihil toto tristius orbe potest:

45 Sive homines; vix sunt homines hoc nominedigni:Quamque lupi, saevae plus feritatis habent.

Non metuunt leges, sed cedit viribus aequum;Victaque pugnaci iura sub ense iacent.

Pellibus et laxis arcent male frigora braccis;

5o Oraque sunt longis horrida tecta comis.

In paucis remanent Graiae vestigia linguae:

Haec quoque iam Getico barbara facta sono.

Vnus in hoc populo nemo est, qui forte LatineQuaelibet e medio reddere verba queat.

55 Ille ego Romanus vates, ignoscite, Musae,Sarmatico cogor plurima more loqui.

En pudet, et fateor; iam desuetudine longaVix subeunt ipsi verba Latina mihi.

Nec dubito, quin sint et in hoc non pauca libello60 Harbara: non hominis culpa, sed ista loci.

Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,Et liat patrio vox mea muta sono;

Ipse loquor mecum, desuetaque verba retracto;Et studii repeto signa sinistra mei.

65 Sic animum tempusque traho: meque ipse reducoA contemplatu, submoveoque, mali.

Carminibus quaero miserarum oblivia rerum,Praemia si studio consequor ista, sat est.

»>> *> < *> S*> O> *> <5> * »> <*> C* <- <> <>> -5

ELEGIA VIII.

Ivon adeo cecidi, quamvis ahiectus, ut infraTe quoque sim: inferius quo nihil esse potest.