Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
259
Einzelbild herunterladen
 

TRISTIVM Lll?. V. EL. 7. 250

Sum miser! haec brevis est nostrorum summamalorum:

Quisquis et offenso Caesare vivet, erit.

Turba Tomitanae quae sit regionis, et inter

Quos habitem mores; discere cura tibi est? 10Mista sit haec quamvis inter Graiosquc Getasquc;

A male pacatis plus trahit ora Getis.

Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentisPer medias in equis itque reditque vias.

In quibus est nemo, qui non coryton, ct arcum, i5Telaque vipereo lurida felle gerat.

Vox fera, trux vultus, verissima Martis imago:

Non coma, non ulla barba resecta manu.

Dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,

Quem vinctum lateri barbarus omnis habet. 20Vivit in his, eheu! tenerorum oblitus amorum ;

Hos videt, hos vates audit, amice, tuus!

Atque utinam vivat, sed non moriatur in illis!

Absit ab invisis et tamen umbra locis!

Carmina quod pleno saltari nostra theatro, 2.1

Versibus et plaudi scribis, amice, meis,

Nil equidem feci, tu scis hoc ipse, theatris:

Musa nec in plausus ambitiosa mea est.

Nec tamen ingratum est, quodcunque oblivianostriImpedit, et profugi nomen in ora refert. 3o

Quamvis interdum, quae me laesisse recordor,Carmina devoveo, Pieridasque meas:

Cum bene devovi; nequeo tamen esse sine illis:Vulneribusque meis tela cruenta sequor:

Quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, 35audet

Graia Caphaream currere puppis aquam.

Nec tamen, ut lauder, vigilo, curamque futuriNominis, utilius quod latuisset, ago.

Detineo studiis animum, falloque dolores:

Experior curis et dare verba meis.

R a

4o