25S
P. OVIDII NASONIS
Non adeo toti fatis urgemur iniquis,
Vt mea sit longis mens quoque mota malis.
25 Finge tamen motam; quoties Agamemnone natumDixisse in Pyladen verba proterva putas (
Ncc procul a vero est, quod vel pulsarit amicum:Mansit in olliciis non minus ille suis.
Hoc est cum miseris solum commune beatis,
3o Ambobus tribui quod solet obsequium.
Ceditur et caecis, et quos praetexta verendos,Virgaque cum verbis imperiosa facit.
Si milii non parcis, fortunae parcere debes.
Non habet in nobis ullius ira locum.
35 Elige nostrorum minimum minimumque laborum:Isto, quo reris, grandius illud erit.
Quam multa madidae celebrantur arundine fossae,Florida quam multas Hybla tuetur apes;
Quam multae gracili terrena sub horrea ferre4o Limite formicae grana reperta solent;
Tam me circumstant densorum turba malorum.Crede mihi; vero est nostra querela minor.
His qui contentus non est; in litus arenas,
In segetem spicas, in mare fundat aquas.
45 Intempestivos igitur compesce timores;
Vela nec in medio desero nostra mari.
ioooocxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx
ELEGIA VII.
Quam legis, ex illa tibi venit epistola terra,Latus ubi aequoreis additur Ister aquis.
Si tibi contingit cum dulci vita salute;
Candida Fortunae pars manet una meae.
5 Scilicet, ut semper, quid agam, carissime,quaeris:Quamvis hoc vel me scire tacente potes.