Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
257
Einzelbild herunterladen
 

TRISTIVM LIB. V. EL. 5. G. 257

Effice, ut Iliacas tangat prior alter arenas:

Laodamia, nihil, cur referatur, erit.

Et tua, quod mallem, pietas ignota maneret,Implessent venti si mea vela sui. (jo

Di tamen, et Caesar Dis accessure, sed olim,Aequarint Pylios cum tua fata dies;

Non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illiParcite, quae nullo digna dolore dolet.

EL EG IA VI.

Iu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,

Qui mihi confugium, qui mihi portus eras;

Tu quoque suscepti caussam dimittis amici,

Olliciique pium tam cito ponis onus !

Sarcina sum, fateor; quam si tu tempore duro 5

Depositurus eras, non subeunda fuit.

Fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis ?

Ne fuge; neve tua sit minor arte fides.

Numquid Achilleos inter fera proelia fidiDeseruit levitas Automedontis equos? io

Quem semel excepit, numquid Podalirius aegroPromissam medicae non tulit artis opem?

Turpius eiicitur, quam non admittitur hospes.

Quae patuit, dextrae firma sit ara meae.

Nil, nisi me solum, primo tutatus es; at nunc i5Me pariter serva, iudiciumque tuum.

Si modo non aliqua est in menovaculpa; tuamqueMutarunt subito crimina nostra fidem.

Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,Quod cupio, membris exeat ante meis; 20

Quam tua delicto stringantur pectora nostro,

Et videar merito vilior esse tibi.

Ov T III. R