P. OVIDII NASONIS
250
Quatenus et non est in cavo coniuge felix,
Pars vitae tristi caetera nube vacet.
Vivat, amet que vivum, quoniam sic cogitur, absensConsumatque annos, sed diuturna, suos.ud Adiicerem et nostros: sed nc contagia fatiCorrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
Nil homini certum est: fieri quis posse putaret,Vt facerem in mediis haec ego sacra Getis ?
Adspicc, ut aura tamen fumos e ture coortos5o In partes Italas et loca dextra ferat.
Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:Consilium fugiunt caetera paene meum.
Consilio, commune sacrum cum fiat in araFratribus, alterna qui periere manu,
55 Ipsa sibi discors, tanquam mandetur ab illis,Scinditur in partes atra favilla duas.
IIoc, memini, quondam iieri non posse loquebar:F.t me Battiades indice falsus erat.
Omnia nunc credo: cum tu non stultus ab Arcto4o Terga vapor dederis, Ausoniamque petas.
Haec igitur lux est: quae si non orta fuisset,Nulla fuit misero festa videnda milii.
Edidit haec mores illis llcroisin aequos,
Queis erat Eetion lcariusque pater.
45 Nata pudicitia est, mores, probitasque, fidesque:At non sunt ista gaudia nata die.
Sed labor, et curae, fortunaque moribus impar;lustaque de viduo paene querela toro.
Scilicet adversis probitas exercita rebus5o Tristi materiam tempore laudis habet.
Si nihil infesti durus vidisset Vlixes;
Penelope felix, sed sine laude, foret.
Victor Echionias si vir penetrasset in arces,Forsitan Evadnen vix sua nosset luimus.
55 Cum Pelia tot sint genitae: c.ur nobilis una est?Nupta fuit misero nempe quod una viro.