!>’
TRISTIVM LII5. V. EL. 4. 5. 255
IQuam sibi praestiteris,.qua consolatus amicumSis ope: solandus cum simul ipse fores.
•o quibus allirmat foresememoremquepiumque:
Sive (liem videat, sive tegatur humo,
Per caput ipse suum solitus iurare tuunique, 45
Quod scio non illi vilius esse suo.
|P)ena tot ac tantis referetur gratia factis;
Nec sinet ille tuos littus arare boves.
!l Fac modo constanter profugum tueare: quod ilie,
Qui bene te novit, non rogat; ipsa rogo. 5o
E LEG IA I.
Annuus assuetum dominae natalis honoremExigit: ite manus ad pia sacra meae.
Sic quondam festum Laertius egerit herosForsan in extremo coniugis orbe diem.
Lingua favens adsit, longorum oblita malorum: 5
Quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui.
Quaeque semel toto vestis milii sumitur anno,Sumatur fatis discolor alba meis.
Araque gramineo viridis de cespite fiat;
Et velet tepidos nexa corona focos. io
Da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,Quodque pio fusum stridat in igne merum.
Optime natalis, quamvis procul absumus, optoCandidus huc venias, dissimilisque meo.
Sique quod instabat dominae miserabile vulnus, i5Sit perfuncta meis tempus in omne malis.
Quaeque gravi nuper plus quam quassataprocella est,Quod superest, tutum per mare navis eat.
Illa domo, nataque sua, patriaque fruatur:
Erepita haec uni sit satis esse milii. 20