Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
254
Einzelbild herunterladen
 

251 P. OVIDII NASONIS

5 Flens quoque mc.scripsit: nec qua signabar,ad os estAnte, sed ad madidus gemma relata genas.

Tristitiae caussam si quis cognoscere quaerit;Ostendi solem postulat ille sibi,

Nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato10 Gramina, nec pleno flumine cernit aquas:

Quid Priamus doieat, mirabitur,,Hectore rapto:Quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.

Di facerent utinum, talis status esset in illo,

Yt non tristitiae caussa dolenda foret.i5 Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros:More nec indomiti frena recusat equi.

Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,Conscius in culpa non scelus esse sua.

Saepe refert, sitquanta Dei clementia; cuius20 Se quoque in exemplis annumerare solet.

Nam quod opes teneat patrias, quod nomina civis;Denique quod vivat, munus habere Dei.

Te tamen, o si quid credis mihi carior, ille,Omnibus, in toto pectore semper habet:a5 Teque Menoetiaden, te qui comitavit Oresten,

Te vocat Aegiden, Euiyalumque suum:

Nec patriam magis ille suam desiderat, et quaePlurima cum patria sentit abesse sua;

Quam vultus, oculosque tuos, o dulcior illo5o Meile, quod in ceris Attica ponit apis!

Saepe etiam mocrens tempus reminiscitur illud,Quod non praeventum morte fuisse didet.

Cumque alii fugerent subitae contagia cladis,

Nec vellent ictae limen adire domus;

55 Te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem:

Si paucos aliquis tresve duosve vocat.

Quamvis attonitus, sensit tamen omnia: nec teSe minus adversis indoluisse suis.

Verba solet, vultumque tuum, gemitusque referre4o Iit te flente suos immaduisse sinus: