I TRISTI VM L1B. V. EL. 3. 4. 253
Et potes, adspiciens circum tua sacra poetas,
Nescio quis nostri., (licere, cultor abest.
Fer, bone Liber, opem: sic altam degravet ulmum 55Vitis, et incluso plena sit uva mero.
! Sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnara iuvcntusj Adsit, et attonito non taceare sono.
| Ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi;i Impia nec poena Pentheos umbra vacet. 4o
Sic micet aeternum, ricinaque sidera vincatC-oniugis in coelo Cressa Corona tuae.
IIuc ades, et casus releves, pulcherrime, nostros.Unum de numero me, memor, esse tuo.
Sunt Dis inter se commercia; flectere tenta 45
Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
Haec eadem sumto quisque rogate mero.
Atque aliquis vestrum, Nasonis nomine dicto,
Deponat lacrimis pocula mista suis: 5o
Admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
Dicat, Vbi est nostri pars modo Naso chori?
Idque ita; si vestrum merui candore favorem,Nullaque indicio litera laesa meo est:
Si, veterum digne veneror cum scripta virorum, 55Proxima non illis esse minora reor.
Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen.
Quod licet, inter vos nomen habete meum.
v v v v v ❖ I* ‘1* ■
❖ *:»<»*;* ❖ v *> ❖ ❖ <• •> ❖
ELEGIA IV.
Littore ab Euxino Nasonis epistola veni,Lassaque facta mari, lassaque facta via.
Qui mihi flens dixit, Tu, cui licet, adspice RomamHeu quanto melior, sors tua sorte mea;