Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
252
Einzelbild herunterladen
 

252

P. OVIDII NASOXIS

ELEGIA III.

Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,

Si modu non fallunt tempora, llacche, solent:

Festaque odoratis innectunt tempora sertis,

Ft dicunt laudes ad tua rima tuas.

5 Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,Non invisa tibi pars ego saepe fui;

Quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Yrsaeluncta tenet crudis Sarmatis ora Getis.

Quique prius mollem, vacuamque laboribus, egito In studiis vitam, Pieridumque choro;

Nunc procul a patria Geticis circumsonor annis,Multa prius pelago, multaque passus humo.

Sive mihi casus, sive hoc dedit ira Deorum ;Nubila nascenti seu mihi Parca luit:i5 Tu tamen e sacris hederae cultoribus unumNumine debueras sustinuisse tuo.

An dominae fati quidquid cecinere Sorores,Omne sub arbitrio desinit esse I>ei ?

Ipse quoque aetherias meritis invectus es arces;20 Qua non exiguo facta labore via est.

Nec patria est habitata tibi: sed ad usque nivosumStrymona venisti, Marticolamque Geten :

Persidaque, et lato spatiantem flumine Gangen,Kt quascunque bibit decolor Indus aquas.

25 Scilicet hanc legem nentes fatalia ParcaeStamina bis genito bis cecinere tibi.

Me quoque, si fas est exemplis ire Deorum,Ferrea sors vitae diilicilisque premit.

Illo nec levius cecidi, quem magna locutum5o Repulit a Thebis lupiter igne suo.

Yt tamen audisti percussum fulmine vatem,Admonitu matris condoluisse potes.