251
TRISTIVM LIB’. V. EL. 2.
Alloquor en absens praesentia numina supplex: 45
Si fas est homini cum lore posse loqui.
Arbiter imperii, quo certum est sospite cunctosAusoniae curam gentis habere Deos:
0 decus, o patriae, per te florentis imago;
0 vir non ipso, quem regis, orbe minor; 5o
Sic habites terras, sic te desideret aether!
Sic ad pacta tibi sidera tardus eas!
Parce, precor; minimamque tuo defulminepartemDeme: satis poenae, quod superabit, erit.
Ira quidem moderata tua est; vitamque dedisti: 55
Nec mihi ius civis, nec mihi nomen abest.
Nec mea concessa est aliis fortuna: nec exsulEdicti verbis nominor ipse tui.
Omniaque haec timui, quia me meruisse videbam:
Sed tua peccato lenior ira meo est. Co
Arva relegatum iussisti visere Ponti,
Et Scythicum profuga findere puppe fretum.
Iussus ad Euxini deformia litura reniAequoris: haec gelido terra sub axe iacct.
Nec me tam .cruciat nunquam sine frigore coelum, G5Glebaque canenti semper obusta gelu;
Nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae;
Graiaque quod Getico victa loquela sono;
Quam quod finitimo cinctus premor undique Marte;
Vixque brevis tutum murus ab hoste facit. 70
Pax tamen interdum, pacis fiducia nunquam est.
Sic nunc hic patitur, nunc timet arma, locus.
Hinc ego dum muter, vel me Zanclaea CharybdisDevoret, aque suis ad Styga mittat aquis:
Vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae: 75
Vel freta Leucadii mittar in alta Dei.
Quod petitur, poenaest: neque enim miser esserecuso;
Sed precor, ut possim tutius esse miser.