TRISTI VM LI13. V. EL. 1. 2. 2W
Hoc erat, in gelido quare Poeantius antroVoce fatigaret Lemnia saxa sua.
Strangulat inclusus dolor, atque exaestuat intus:Cogitur et vires multiplicare suas.
Da veniam potius; vel totos tolle libellos; 65
Si, milii quod prodest, lioc tibi, lector, obest.
Sed neque obesse potest: ulli nec scripta fueruntNostra, nisi auctari perniciosa suo.
At mala sunt fateor. Quis te mala sumere cogit?
Aut quis deceptum ponere sumta vetat? 70
Ipse nec emendo: sed ut hic deducta legantur.
Non sunt illa suo barbariora loco.
Nec me Roma suis debet conferre poetis.
Inter Sauromatas ingeniosus ero.
Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque 75
Ingenio stimulos subdere Fama solet.
Nolumus assiduis animum tabescere curis,
Quae tamen irrumpunt, quoque vetantur, eunt.
Cur scribam, docui: cur mittam, quaeritis, istos?Vobiscum cupiam quolibet esse modo. So
XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX
ELEG IA II.
Jiequid, ut e Ponto nova venit epistola, palles;
Et tibi sollicita solvitur illa manu ?
Pone metum; valeo: corpusque, quod ante laborumImpatiens nobis invalidumque fuit,
Sufficit, atque ipso vexatum induruit usu. 5
A 11 magis infirmo non vacat esse milii?
Mens tamen aegra iacet,nec tempore robora sunisit :Affectusque animi, qui fuit ante, manet:
Quaeque mora spatioque suo coitura putaviVulnera, non aliter, quam modo facta, dolent. 10
i-