21S
P. OVIDII N A SONI S
25 Si tamen e vobis aliquis tam multa requiret,
Vmle dolentia canam: multa dolenda tidi.
Non haec ingenio, non haec componimus arte.
Materia est propriis ingeniosa malis.
Et quota Fortunae pars est in carmine nostrae?5o Felix,qui patitur, quae numerare valet!
Quot frutices silvae, quot flavas Tibris arenas,Mollia quot Martis gramina campus habet:
Tot mala pertulimus: quorum medicina quiesqueNulla, nisi in studio, Pieridumquc mora est.
55 Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis? inquis.Idem, Fortunae qui modus huius erit.
Quod querar, illa mihi pleno do fonte ministrat:Nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
At mihi si cara patriam cum coniuge reddas;
4o Sint vultus hilares, simque quod ante fui.Lenior invicti si sit mihi Caesaris ij'a;
Carmina laetitiae iam tibi plena dabo.
Nec tamen ut lusit, rursus mea 1 itera ludet:
Sit semel illa meo luxuriata malo.
45 Quod probet ipse, canam: poenae modo parte levataHarbariem, rigidos effugiamque Getas.
Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?
Tibia funeribus convenit ista meis.
At poteras, inquis, melius mala ferre silendo:
5o Et tacitus casus dissimulare tuos.
Exigis, ut nulli gemitus tormenta sequantur;
Acceptoque gravi vulnere flere vetas.
Ipse Perilleo Phalaris permisit in aereEdere mugitus, et bovis ore queri.
55 Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles;
Tu fletus inhibes, durior hoste, meos.
Cum faceret Nioben orbam Latoia proles,
Non tamen et siccas iussit habere genas.
Est aliquid, fatale malum per verba levare:
6o lloc querulam Procnen Halcyonenquc facit.