Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
246
Einzelbild herunterladen
 

210 P. O V. NAS. TltlST. LIB. IV. EI.. lo.

Totque tuli terra casus pelagoque, quot interOccultum stellae conspicuumque polum.

Tacta mihi tandem longis erroribus acto110 Iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,Tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod, quamvis nemo est, cuius referatur ad auresSic tamen absumo decipioque diem,i l 5 Ergo, quod vivo, durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitae taedia lucis habent;

Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes;

Tu curae requies, tu medicina mali:

Tu dux, tu comes es: tu nos abducis ab Istro;

120 In medioque mihi das Helicone locum.

Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedistiNomen; ab exsequiis quod dare Fama solet.Nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquoVllum de nostris dente momordit opus.ia5 Nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas;Non fuit ingenio Fama maligna meo.

Cumque ego praeponam multos mihi; non minorillis

Dicor: et in toto plurimus orbe legor.

Si quid habent igitur vatum praesagia veri;

>3o Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.

Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,Iure tibi grates, candide lector, ago.