Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
241
Einzelbild herunterladen
 

TH1STIVM LIB. IV. EL. 8. !). 211

Sed modo, quos habui, vacuum secedere in hortus:Nunc hominum visu rursus et Yrbe frui.

Sic animo quondam non divinante futuraOptabam placido vivere posse senex. 5o

Fata repugnarunt: quae, cum mihi tempora primaMollia praebuerint, posteriora gravant,lamque, decem lustris omni sine labe peractis,

Parte premor vitae deteriore meae.

Nec procul a metis, quas paene tenere videbar, 35Curriculo gravis est facta ruina meo.

Ergo illum demens in me saevire coegi,

Mitius immensus quo nihil orbis habet?

Ipsaque delictis victa est clementia nostris:

Nec tamen errori vita negata meo? 4o

A r ita procul patria peragenda sub axe Boreo,

Qua maris Euxini terra sinistra iacet.

Hoc mihi si Delphi, Dodonaque diceret ipsa;

Esse viderentur vanus uterque locus.

Nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, 45Vt maneat rapido lirmius igne lovis.

Nil ita sublime est, supraque pericula tendit,

Non sit ut inferius suppositumque Deo.

Nam quamquam vitio pars estcontractamalorum,Plus tamen exitii numinis ira dedit. 5o

At vos admoniti nostris quoque casibus este,Aequantem Superos emeruisse virum.

*r> *t» *t* <* % 5 * v C* v < < *t*> <* *F «5 *t* v <» v C* *t*>

ELEGIA IX.

Si licet, et pateris, nomen facinusque tacebo,Et tua Lethaeis acta dabuntur aquis:Nostraque vincetur lacrimis clementia seris:Fac modo te pateat poenituisse tui.

Ov. T. 111. Q.