210
P. OVIDII NASONIS
Mille potest caussis, a te quae litcra saepeMissa sit, in nostras nulla venire manus.
25 Mille tamen caussas scribendo vinee frequenter:Excusem ne te semper, amice, milii!
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx
ELEGIA VIII.
iam mea cygneas imitantur tempora plumas,Inficit et nigras alba senecta comas:
Iam subeunt anni fragiles, et inertior aetas:
Iam que parum firmo me mihi ferre grave est.
5 Nunc erat, ut posito deberem fine laborumVivere, me nullo sollicitante metu:
Quaeque meae semper placuerunt otia menti,Carpere; et in studiis molliter esse meis:
Et parvam celebrare domum, veteresque Penates;io Et quae nunc domino rura paterna carent:Inque sinu dominae, carisque nepotibus, inqueSecurus patria consenuisse mea.
Haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:Hos ego sic annos ponere dignus eram.i5 Non ita Dis visum: qui me terraque mariqueActum Sarmaticis exposuere locis.
In cava ducuntur quassae navalia puppes,
Ne temere in mediis dissoluantur aquis.
Ne cadat, et multas palmas inhonestet adeptas,
20 Languidus in pratis gramina carpit equus.Miles, ut emeritis non est satis utilis annis,
Ponit ad antiquos, quae tulit arma, Lares.
Sic igitur, tarda vires minuente senecta,
Me quoque donari iam rude, tempus erat.
25 Tempus erat nec me peregrinum ducere coelum,Nec siccam Getico fonte levare sitim: