242
P, OVIDII NASONIS
5 Fac modo te damnes, cupiasque eradere vitaeTempora, si possis, Tisiphonea tuae.
Sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro;
Induet infelix arma coacta dolor.
Sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem;10 Nostra suas istuc porriget ira manus.
Omnia, si nescis, Caesar milii iura reliquit:
Et sola est patria poena carere mea.
Et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo.Saepe lovis telo quercus adusta viret.i5 Denique vindictae si sit mihi nulla facultas;Picrides vires et sua tela dabunt.
Vt Scythicis habitem longe submotus in oris,Siccaque sint oculis proxima signa meis:Nostra per immensas ibunt praeconia gentes;
20 Quodque querar, notum, qua patet orbis, erit.Ibit ad occasum, quidquid dicemus, ab ortu:Testis et Hesperiae vocis Eous erit.
Trans ego tellurem, trans latas audiar undas:
Et gemitus vox est magna futura mei.a5 Nec tua te sontem tantummodo saecula norint:Perpetuae crimen posteritatis eris,lam feror in pugnas, et nondum cornua sumsi.
Nec mihi sumendi caussa sit ulla velim.
Circus adhuc cessa't: spargit tamen acer arenam5o Taurus, et infesto iam pede pulsat humum.IIoc quoque, quam volui, plus est. Cane, Musa,
ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,Quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.
receptus;
Dum licet huic nomen dissimulare suum.
ELEGIA X,