TRISTIVM LIB. IV. ET.. 5. 0. 237
Certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,
Iit raram Famae coneiliare lidem.
Nc noceam grato, vereor, tibi carmino; neveIntempestivus nominis obstet honos.
Quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude,Meque tui memorem , teque fuisse mei.
Vtque facis, remis ad opem luctare ferendam,
Dum veniat placido mollior aura Deo: 26
Et tutare caput nulli servabile; si non,
Qui mersit Stygia, sublevet illud, aqua.
Teque,quod est rarum,praesta constanter ad omneIndeclinatae munus amicitiae.
Sic tua processus habeat Fortuna perennes: 25
Sic ope non egeas ipse, iuvesque tuos.
Sic aequet tua nupta virum bonitate perenni;
Incidat et vestro rara querela toro.
Diligat et semper socius te sanguinis illo,
Quo pius affectu Castora frater amat. 3n
Sic invenis, similisque tibi sit natus, et illumMoribus agnoscat quilibet esse tuum.
Sic socerum laciat taeda te nata iugali ;
Nec tardum iureni det tibi nomen avi.
ELEGIA VI.
Tempore ruricolae patiens (it taurus aratri,
Praebet et incurvo colla premenda iugo.
Tempore paret equus lentis animosus habenis,
Et placido duros accipit ore lupos.
Tempore Poenorum compescitur ira leonum ; 5
Nec feritas animo, quae fuit ante, manet.
Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistriBellua, servitium tempore victa subit.