Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
236
Einzelbild herunterladen
 

230 P. OVIDII NASONIS

Protinus evincti Triviae ducuntur ad aram,Quae stabat geminas ante cruenta (ores.

75 Nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit

illum:

Alter ob alterius funera moestus erat.

Et iam constiterat stricto mucrone sacerdos;

Cinxerat et Graias barbara vitta comas:

Cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi80 Pro nece complexus Iphigenia dedit.

Laeta Deae signum, crudelia sacra perosae,Transtulit ex illis, in meliora, locis.

Ilaec igitur regio, magni pars ultima mundi,Quam fugere homines Dique, propinqua miliiest.

85 [Atque meam terram prope sunt funebria sacra,Si modo Nasoni barbara terra sua est.]

O utinam venti, quibus est ablatus Orestes,Placato referant et mea vela Deo!

ELEGIA V.

O mihi dilectos inter sors prima sodales,

Vnica fortunis ara reperta meis;

Cuius ab alloquiis anima haec moribunda revixit,Vt vigil infusa Pallade flamma solet:

5 Qui veritus non es portus aperire fidelesFulmine percussae confugiumque rati:

Cuius eram censu non me sensurus egentem,

Si Caesar patrias eripuisset opes :

Temporis oblitum dum me rapit impetus huius,10 Excidit heu nomen quam mihi paene tuum!

Te tamen agnoscis: tactusque cupidine laudis,Ille ego sum, cuperes dicere posse palam.