23S P. OVIDII NASONIS
Tempus, ut extentis tumeat, facit, uva racemis,10 Vixque merum capiant grana, quod intus habent.Tempus et in canas semen producit aristas;
Et, ne sint tristi poma sapore, facit,lloc tenuat dentem terram Jindentis aratri,
Hoc rigidas silices, hoc adamanta terit.i5 Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras:
Hoc minuit luctus, moestaque corda levat.Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustasPraeterquam curas attenuare meas.
Vt patria careo , bis frugibus area trita est:
20 Dissiluit nudo pressa bis uva pede:
Nec quaesita tamen spatio patientia longo est;
Mensque mali senSum nostra recentis habet.Scilicet et veteres fugiunt iuga curva iuvenei:
Et domitus freno saepe repugnat equus.a5 Tristior est etiam praesens aerumna priore:
Vt sit enim sibi par, crevit, et aucta mora estNec tam nota milii, quam sunt, mala nostra luerunt:Sed magis hoc, quo sunt cognitiora, graiant.Est quoque non minimum, vires afferre recentes;3o Nec praeconsumtum temporis esse malis.Fortior in fulva novus est luctator arena,
Quam cui sunt tarda brachia fessa mora.Integer est melior nitidis gladiator in armis,Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
35 Fert bene praecipites navis modo facta procellas:Quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.Nosquoque, quae ferimus, tulimus patientius ante;
Et mala sunt longo multiplicata die.
Credite, deficio, nostroque a corpore quantum4o Auguro;;, accedent tempora parva malis.
Nam neque sunt vires, neque qui color ante solebat;
Vixque habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem.Corpore sed mens est aegro magis aegra, maliijueln circumspectu stat sine line sui.