TKISTIVM LIB. IV. EL. 4. 235
Hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
Si tanti series sit tibi nota mali.
Aut timor, aut error nobis, prius obfuit error.
Ah sine me fati non meminisse mei! 4c
N>ve retractando nondum coeuntia rumpamVulnera; vix illis proderit ipsa quies.
Ergo ut iure damus poenas; sic abfuit omnePeccato facinus consiliumque meo.
IdqueDeus sentit: pro quo neclumen ademtum est, 45Nec mihi detractas possidet alter opes.
Forsitan hanc ipsam, vivat modo, liniet olim,
Tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
\'unc precor bine alio iubeat discedere; si nonNostra verecundo vota pudore carent. 5o
Mitius exsilium, paulloque propinquius, opto;
Quique sit a saevo longius hoste, locum.
Quantaque in Augusto clementia, si quis ab illolloc peteret pro me, forsitan ille daret.
Frigida me cohibent Euxini litora Ponti: 55
Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
Nam neque iaetnntur moderatis aequora ventis:
; Nec placidos portus hospita navis adit.
[ Sunt circa gentes,quae praedam sanguine quaerant:
Nec minus inlida terra timetur aqua. 6o
!Illi, quos audis homimun gaudere cruore,
Paene sub eiusdem sideris axe iacent.
Nec procul a nobis locus est, ubi Taurica diraCaede pharetratae pascitur ara Deae.
Haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis, 65Nec cupienda bonis, regna Thoantis erant.
Hic pro supposita virgo Pelopeia cervaSacra Deae coluit qualiacunque suae.
Quo postquam, dubium pius an sceleratus, OrestesExactus Furiis venerat ipse suis; 70
Et comes exemplum veri Phoceus amoris;
Qui duo corporibus, mentibus unus erant;