Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
234
Einzelbild herunterladen
 

231

P. OVIDII NASONIS

Cuius inest animo patrii candoris imago,

Non careat nervis candor ut iste suis:

5 Cuius in ingenio patriae facundia linguas est,Qua prior in Latio non fuit ulla Foro :

Quod minime volui, positis pro nomine signisDictus es: ignoscas laudibus ista tuis.

Nil ego peccavi: tua te bona cognita produnt.

10 Si, quod es, appares; culpa soluta mea est.

Nec tamen ollicium nostro tibi carmine factum,Principe tam iusto, posse nocere puta.

Ipse Pater Patriae, quid enim civilius illo?Sustinet in nostro carmine saepe legi.i5 Nec prohibere potest, quia res est publica CaesarEt de communi pars quoque nostra bono est.Iupiter ingeniis praebet sua numina vatum;

Seque celebrari quolibet ore sinit.

Caussa tua exemplo Superorum tuta duorum est:20 Quorum lric conspicitur, creditur ille Deus.

Yt non debuerim, tamen hoc ego crimen amabo:Non fuit arbitrii littera nostra tui.

Nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra;Incolumis cum quo saepe locutus eram.

25 Quo vereare minus, ne sim tibi crimen amicus;Invidiam, si qua est, auctor habere potest.Nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis,Hoc noli certe dissimulare, pater:Ingeniumque meum, potes hoc meminisse, pro-babat:

5o Plus etiam, quam me iudice dignus eram.Dcque meis illo referebat versibus ore,

In quo pars altae nobilitatis erat.

Non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,Sed prius auctori sunt data verba tuo.

55 Nec data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus

actis,

Vltima si demas, vita tuenda mea est.