TRISTIVM LIB. IV. EL. 3. 4. 233
Vtqueprobae dignum est, omni tibi dote placebam.
Addebat veris multa faventis amor.
Nec quem praeferres, ita res tibi magna videbar,
Quem ve tuum malles esse, vir alter erat. 6o
Xuncquoquene pudeat, quod sis milii nupta: tuus-que
Non dolor hinc debet, debet abesse pudor.
Cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu;
Num legis Evadnen erubuisse viro?
Nec, quia rex mundi compescuit ignibus ignes, 65Ipse tuis, Phaethon, inliciandus eras.
Nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
Quod precibus periit ambitiosa suis.
Nec tibi, quod saevis ego sum lovis ignibus ictus,Purpureus molli liat in ore rubor: 70
Sed magis in nostri curam consurge tuendi,Exemplumque milii coniugis esto bonae:Materiamque tuis tristem virtutibus imple.
Ardua per praeceps gloria vadat iter.
Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? 75
Publica virtuti per mala facta via est.
Ars tua, Tiphy,iacet, si non sit in aequore fluctus 1 .
Si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
Quae latet, inque bonis cessat non cognita rebus,Apparet virtus arguiturque malis. 80
Dat tibi nostra locum tituli fortuna; caputque,Conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
Vtere temporibus, quorum nunc munere freta es.
En patet in laudes area lata tuas!
XXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXXX
ELEGIA IV.
0 qui, nominibus cum sis generosus avitis,Exsuperas morum nobilitate genus: